monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 13
quin etiam montes silvasque in domibus marcidis ex umbra fumoque viridibus aut maria amnesque imitantur. vix possim credere quemquam eorum vidisse silvas patentisque campos, quos rapidus amnis ex praecipitio vel, cum per plana infusus est, placidus interfluit. non maria umquam ex colle vidisse lenta aut hiberna, cum ventis penitus agitata sunt. quis enim tam pravis oblectare animum ita possit, si vera cognoverit? videlicet (haec illis placent) ut infantibus quae tangi comprendique manibus aut sinu possunt; nam magna non capit exigua mens. ex hoc litoribus quoque moles invehuntur, congestisque in alto terris exaggerant sinus; alii fossis inducunt mare. adeo nullis gaudere veris sciunt, sed adversum naturam alieno loco aut terram aut mare imita(ntia) aegris oblectamenta sunt. et mirabere, si fastidio rerum naturae laborantibus iam ne liberi quidem nisi alieni placent?